monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 20, 7'
Hrabanus Maurus, De Universo, 20, VI. De gladiis. <<<     >>> VIII. De sagittis.

CAPUT VII. De hastis. SHOW APPARATUS

1 Hasta est contus cum ferro, cuius diminutivum facit hastile. Nomen autem hasta ab astu sumpsit, unde et astutia. Contus ferrum non habet, sed tantum cuspide acuta est. Virgilius: Ferratasque trudes, et acuta cuspide contos. Contus autem quasi conitus: est enim conus acuta rotunditas. In significatione autem hastae vel hastilium potest tentatio diabolica intelligi, per quam saluti generis humani ipse antiquus hostis invidet, et interfectionem praeparat: unde est illud, quod de Goliath gigante Scriptura refert, dicens: Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, etc.. Pugna vero Philistinorum contra Israel non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversum Ecclesiam Dei accipi potest.
2 Inde egreditur de castris, scilicet Philistinorum, vir spurius, nomine Goliath, nimiae magnitudinis: qui bene potest significare diaboli superbiam, quam David noster, singulari certamine congressus, prostravit, ac populum Dei a timore eius eripuit; qui leonem et ursum necavit, ursum, videlicet diabolum: leonem, Antichristum, alterum nunc hominibus latenter insidiantem; alterum in posterum manifestissime saevientem.
3 Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea, quod aequa lance, id est, aequali amento ponderata vibratur. Amentum vinculum est iaculorum hastilium, quod in mediis hastis aptatur; et inde amentum, quod media hasta religetur et iaculetur. Clava est, qualis fuit Herculis: dicta, quod sit clavis ferreis invicem religata, et est cubito semis facta in longitudine: haec et cateia, quam Lucilius caiam dicit: est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta non quidem longe propter gravitatem evolat: sed quo pervenit, vi nimia perfringit: quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum.
4 Lancea enim potest significare passionis dolorem, vel sacramentorum apertionem: unde in Propheta scriptum est: Lanceis suis vulneraverunt me. Et in passione Domini unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Eleganti ergo evangelista verbo usus est, ut non diceret: latus eius percussit aut vulneravit: aut quid aliud: sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt sine quibus ad vitam, quae vera est vita, non intratur.
5 Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat et potum.